- ORPHITUS
- I.ORPHITUSConsul cum Prisco, An. Urb. Cond. 901.II.ORPHITUSConsul cum Ruffo, sub Marco Imperatore, a quo SC. Orphitianum, quod Orationem D. Marci nominant, qui ius novum introduxit, ut matribus liberi ab intestato succedant, qua de re Iuil. Capitolin. in Vita eius, c. 11. Leges etiam addidit de vicesima hereditatum, de tutelis libertorum, de bonis maternis, et item de filiorum successionibus, pro parte materna etc. Item Consul cum Maximo, annô 12. Imperii Commodiani, quô Imperator hic Germanicus appellatus est, apud Lamprid. in Commodo c. 12. Item cum Atticiano sub Claudio II. cuius meminit Trebellius Pollio, in Vita Claudii. c. 11.III.ORPHITUSmemoratur Amm. Marcellino l. 14. Orphitus, inquit, Praefecti potestate regebat Urbem aeternam, i. e. Romam,ûti iterum l. 16. 19. et 28. idem Scriptor eam vocat. Symmachus quoque l. 2. Ep. 78. Ut curulibus stabulis Urbis aeternae etiam quina mancipia largiamur: Ausonius praef. ad Fastos suos,Ignota aeternae ne sint tibi tempora Romae.Vide RThom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. l. 1. c. 2.IV.ORPHITUSvide Pactius, it. Cornelius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.